DE CASVLA
EX CRVSTVLIS EXSTRUCTA
Ad honorem doc. Evae Kuťáková
"In silva densa horribilia latent..."
PRIMVM ACTA: Idibus Decembribus MMDCCLX a. V. c. (13. 12. 2007) |
SPLENDENT: Magda Felis Catuli, Martinus Borysculus/Ioannes Moravulus, Borekius Marcus, Eva Zezulcae Marzani, Martina Vanici/Ioanna Damma Damma, Georgius Laminarius et Parva Rubra Cuculla |
ARGVMENTVM Alicubi prope Massiliam in Gallia annis paucis postquam Caesar inter divos numeratus est... Veteranus legionis X, qui munus militiae Caesare Divo imperatore olim sustinuit, inops in recor-datione gloriae pristinae vitam degens haud victum familiae comparare potest. Sunt enim ei duo liberi – filia Mariulla atque filius Ianiculus, et uxor, noverca puerorum perfida. Quae cum se gravidam cognoscat saluti infantis futuri magis consulens maritum invitum querendo cogit, ut Mariullam et Ianiculum in silvam profundam deducat et illic desertos fato det. Quo negotio praestito pueri se proditos a patre nimis sero comperiunt, quare nocte iam appetente usque eo in silva huc et illuc errant dum arbore ascensa lucem prospiciunt. Tum lumine certo ducti domum mirabilem inveniunt, quam druida trux incolit victimae humanae assidue cupida. Ea pueros captos dulcibus saginare vult. Mariulla autem caliditate prudentiaque semper eximia fratrem seque druida in foco absumpta servat. Quid postea? Finis laetus? In re dubia nec manus foculo accenso inicienda est! Nam – mirabile dictu – totiens fabula fine mutato praedita quotiens acta. |
Drama, Latine, pueris inconveniens (violentia repraesentatur) Linguae gradus: ad usum paulo proficientium Subtituli pelliculae: Latini, Bohemici, Anglici, Germanici, Hispanici, Italici, Francogallici Pellicula durat: 60 minutas |