RVBRA CVCVLLA
"Initio Cuculla fuit..."
PRIMVM ACTA: a.d. XIII Kal. Ian. MMDCCLIX a. V. c. (20. 12. 2006) |
ARGVMENTVM: Alicubi aliquandoque in imperio Romano... Puella parva, quam nemo aliter atque Parvam Rubram Cucullam vocat, quippe quae capite semper rubrum cucullum gestet, aviae aegrotanti cibos portare iussa est. Quod autem avia ultra silvam habitat, iter per loca tenebrosa periculosaque suscipiendum est, in quibus puellae tramite grassanti Lupa horribilis occurit flagitans quo se ferat. Re cognita Lupa praecurrit, aviam devorat, puellam aviae speciem praebens exspectat. Tum Cuculla venit et Lupam de specie eius interrogat, quae furibunda cum iam diutius fallere nequeat, puellam aggreditur. Fabula finem haud laetum caperet, nisi venator advocatus auxilio veniret. Alicubi aliquandoque in Graecia... Puero parvo, quem omnes Erythromitram apellant, nam sibi caput usque cucullo rubro operit, ut aviae aegrae esca afferrat, praecipitur. Cum autem avia trans silvam incolat, loca obscura formidolosaque emetienda sunt, in quibus puero semita ambulanti se Lycos obvium dat exquirens quo tendat. Re comperta Lycos festinans praeit, aviam absorbet, puero aviae faciem reddens praestolatur. Tum Erythromitra pervenit et Lycon de forma eius rogat, qui ferox quia iam magis simulare non potest, puerum petit. Omnia nullo prorsus modo feliciter prospereque evenirent, nisi venatrix vocata opitularetur. |
Horror, Latine et Graece, pueris inconveniens (violentia repraesentatur) Linguae gradus: ad usum tironum Subtituli pelliculae: Latini, Graeci, Bohemici Pellicula durat: 21 minutas |