LVPA

AVREOLA

Ad honorem omnium Aureolarum totius orbis terrarum

"Tristitia tamen excrucior cupidus basiorum
quae virgo capillis aurea ferre solet.
"




PRIMVM ACTA:
a.d. XVI Kal. Ian. MMDCCLXII a. V. c. (17. 12. 2009)

SPLENDENT:
Georgius Laminarius, Martinus Borysculus, Ioanna Damma Damma, Martina Vanici,
Andreas Trepessus, Prometheus Andreios, Petrus Bruha, Olga Phoetici, Eva Marzani Zezulcae et Parva Rubra Cuculla

ARGVMENTVM:
Romae, aula principis et al. loc. tempore Neronis imperantis...
Nero taedio libidinis captus Petronium, arbitrum elegantiarum, arcessit, ut mulierem novam ac specie insignem ei conquirat his condicionibus indictis: Sit puella vera, virgo intacta ac praesertim crinibus aureis ornata. Sed Aegypto, Graecia et Germania peregrinata Petronius nullam huiuscemodi feminam nanciscitur, dum in regionem remotam apud Vistulae flumen devenit, ubi dicuntur feminae nasci capillis aureis. Puellam vero iam pridem quaesitam illic offendit et principi reducit, sed 
diuturna consuetudine in itinere  mutuus amor exoritur, qui mox revelatus Neroni tantam iram movet, ut Petronium sibi mortem consciscere iubeat. Tunc Aureola Petronio animam mirum in mo- dum aqua magica utens reddit. Nero adeo miratur, ut vim potionis in se experiri concupiscat. Imperator autem non vitam recipit, verum morte iusta corripitur. Itaque salus Urbis necnon orbis totius terrarum per manus Aureolae recuperatur.

Drama/peregrinatio, Latine, pueris inconveniens (violentia et res veneris repraesentantur)
Linguae gradus: ad usum proficientium
 

LVPAe flosculus

Hoc unum sentio: Si LVPA dolor est, iucundus dolor est.

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla