| VENIMVS, VIDIMVS, CEPIMVS! Gaudete igitur nobiscum, fautores nostri carissimi, quod intra dies 27 et 30 mensis Aprilis in Montibus Giganteis in silva vera immobilique Casula ex crustulis exstructa machina cinemato-graphica splendide affabreque mirum in modum excepta est. Nunc labor haud levis nobis suscipiendus est, ut pelliculam conficiamus et expoliamus. Vos autem ex imaginibus paucis iam nunc HOC IN LOCO laetari potestis. |
![]() |






