LVPA

NVNTII

XX Schola aestiva paucis celebratur

Hoc anno Schola aestiva studiorum classicorum vicesima vice habita est quod causam aequam quidem dedit, ut HIC verbis paucis rationem scopumque ipsum scholarum praeses doc. Ioanna Kepartová colligeret et LVPAm fidelem scholarum sociam in suis scriptis merito memoraret.    

 

Cui vendam lepidos novos libellos?

LIBRI DVO IN LVCEM MODO EDITI SVNT!
Instrumenta didactica fabulam Rosaciolae sequentia omnibus maxime prosunt: Discipuli aliquantulum iam proficientes via iucundissima insolitaque linguae Latinae interiora ingrediuntur, magistri instrumentum nostra aetate praecipuum singulareque ad iuvenes ludibunde docendos adhibere possunt.
Liber discipuli
Progymnasmata varia
continet necnon varias
res ad  vitam moresque
Romanorum pertinentes.


Pretium: 130 coronis
EME!

Liber magistri
Commentarii gramma-
tici scaenarii atque
textus, quibus varia 
Romana Graecaque
explicantur, insunt.

Pretium: 130 coronis
EME!

 

LVPA formam suam mutat

Cum tempora mutarentur et nos mutaremur in illis LVPA instituit novam formam "societatis civilis" (quod vocatur občanské sdružení) recipere ac collegium quinquevirorum gregi administrando comitiis habitis sibi creare. Q.B.F.F.F.S.!
Quinqueviri electi sunt hi:

Martina Vanici - summus ductus ac prima inter pares

Borekius Marcus - vicarius
Ioanna Damma Damma - aerarii custos
Petrus Bruha - secretarius
Ioannes Moravulus - dominus situs et quintus addendus

 

In Graecia Cucullae veneunt!

Unusquisque nostrum Cucullam emere potest! Ubi?! Nempe in Graecia! Quamquam Graeci ignorantes nesciunt quid vendant atque Cucullam nostram Telesphorum quendam deum sanantem (filiumque Aesculapi) ducunt, tamen nemo prudens ac sapiens dubitat, quin EA IPSA sit. Egomet iam meam Cucullam nisi rubram, tunc saltem roseam habeo. Quid de te? Wink
 

Sinamus feras vivere

ANTE NOS FVERVNT, NVNC REVERTVNTVR.
LVPA monet: Conemur intellegere feras naturae partes esse, quae sint nec timendae nec persequendae nec necandae. Sunt nobis vicinae, discamus igitur iis propinqui vivere.

lupus
 
Pagina 3 ex 13

LVPAe flosculus

De LVPA nil nisi bonum.

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla