Parva Rubra Cuculla semper a multis gregibus desiderata petitaque fuit. Quis enim tam amens sit, ut Cucullam sibi conciliare non concupiscat? Ecce, et grex histrionum c. n. Monty Pytho, ut partem suam in fabella eorum ageret, olim persuadere Cucullae conatus est, quae diu cunctans tamen annuit. Feliciterne res evenerit ipsi hac pellicula spectata diiudicetis: