LVPA

NVNTII

LVPA re vera ubique...

Lupi sub Lupa

 

LVPA Opaviae

LVPA Opaviae Casulam ex crustulis curvatis exstructam in Schola aestiva studiorum classicorum praebuit et ferias theatrales nunc plus minusve agit.

Paucissima photographemata HIC


 

Magni momenti de Parva Rubra Cuculla existimatio!

Magna cum laetitia LVPA nuntiat se existimatorem pellicularum suarum peritam tandem invenisse!

Verba illa, ut verum dicamus, dulcia hoc loco legas!

Gratias existimatori agimus plurimas!

 

LVPA ad astra sublata...


Commentarii Universitatis studiorum Carolinae

Pragensis quibus nomen i-FORUM i
nditum est

paucis
de LVPA nostra narraverunt.

En tibi nexus!


 

Aureola capta ferum victorem cepit

Et non solum gentes laetitia magna
affectae sunt, verum etiam omnis cui
haec pellicula conficienda curae atque
cordi est. Nam prospere atque feliciter
cunctas scaenas perpulchras
imaginibus mobilibus mandavimus
varia pericula inopinata superantes.

Gratiae igitur sunt persolvendae cum
histrionibus fidelibus simul ac
ingeniosis tum ceteris adiutoribus
diligentibus!

Propterea quod LVPA neminem
decipere solet atque gregi suo
dilecto summopere indulget,
iam nunc partes pelliculae
futurae hoc loco cernuntur.

Si quis develare velit quid inter
scaenas histriones fecerint,
IMAGINIBVS doceatur!

Fruere!


 
Pagina 10 ex 13

LVPAe flosculus

Mea LVPA, mea maxima LVPA.

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla