LVPA

NVNTII

Percontatio de LVPA

Summus ductus Martina Vanici et scaenariorum scriptor Borekius Marcus verba de LVPA rationeque nostra faciunt. Legite HIC percontationem quae in symbolis c.n. IKAROS edita est. ikaros
 

Casula praebita


LVPA v
enit, vidit, vicit haud aliter ac Divus ille, cum pelliculam Casulae primum mundo summa cum laude praebuit. Imagines paucas HIC inspicere et DVD pumice modo expolitos emere iam in emporio nostro potestis.
 

Percontatio televisifica

Obstupuere omnes intentique ora tenebant, nam LVPA se in televisione extulit! Si
quis vestrum percontationem lupinam  praetermisit, facultatem spectandi alteram
praebemus:

 

Romula acta

Romula magno crebroque plausu prospere acta est cum dies Latinitati dicata celebraretur. Nunc autem LVPA in occulta sua revertitur ut pellicula Casulae ad finem perducta brevi temporis spatio ante diem natalem Cristi opus novum expectatissimumque vobis praebeat. Nuntius de prima actione mox hic apparebit. 
 

Casulae secatio delectat

Fautores nostri, maxime gaudete, nam pomifero autumno fruges effundente tempus multum LVPA in pellicula Casulae conficienda ponit ut iam mox Mariullae Ianiculique itineribus miris delectare possitis et vos. En documentum verborum firmum damus, cum Thomam Petráň, adiutorem nostrum praecipuum egregiumque, sedulissime laborantem atque secantem excepimus.
secatio
 
Pagina 2 ex 13

LVPAe flosculus

LVPA capta ferum victorem cepit, et artes intulit agresti Latio.

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla