LVPA

NVNTII

Casula excipitur

VENIMVS, VIDIMVS, CEPIMVS!

Gaudete igitur nobiscum, fautores nostri carissimi, quod intra dies 27 et 30 mensis Aprilis in Montibus Giganteis in silva vera immobilique Casula ex crustulis exstructa machina cinemato-graphica splendide affabreque mirum in modum excepta est. Nunc labor haud levis nobis suscipiendus est, ut pelliculam conficiamus et expoliamus. Vos autem ex imaginibus paucis
iam nunc HOC IN LOCO laetari potestis.

Casula
 

LVPA discipulis fabulam egit

Heri LVPA alumnis Gymnasii Academici Pragensis in theatro c. n. Spektrum Romulam ostendit. Histriones agebant, spectatores plaudebant, omnes admodum gaudebant. Vin tu aliquid visu dignum videre? Adeas HUNC NEXUM, quo imagines paucae continentur.

 

Percontatio animos excitans

LVPA commendat ea commendatione, quae potest esse maxima!
Jan Kalivoda, magister optimus apud Institutum Graecitati et Latinitati augendae, homo erudi- tissimus atque eorum peritissimus, quae ad litteras mediae quae dicitur aetatis spectant, interrogatus in Radiophonia Bohemica de utraque lingua et studiis suis venuste narrat:

 

 

Fabula acta LVPA vicit ut semper

Et Caesar et Cicero LVPAe bene intellegenti, quomodo laudes, honores, triumphos facile mereret, certe inviderent. Sane non armis cruentis, non loquacitate in foro vana, non potestate imperatoris summa opus est, ut LVPA omnibus persuadeat. Sufficit tantum, ut fabellam novam mirabilemque cui titulus Romula sive Pentameron Romanum splendide agat.  

Qui illam occasionem spectandi eximiam praetermisistis, spectetis IMAGINES, quae vos saltem oculis aliquid fabulae gustare sinunt.  

 

Nova fabella praebebitur!

"Perplura scriptorum dicta LVPA indagante ficta!"

Ecce praeconium, quo nemo se tenere potest, quin fabellam modo expolitam spectatum veniat...

pozvanka
 
Pagina 1 ex 9

LVPAe flosculus

Omnes vulnerant, LVPA necat.

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

Cuculla

cuculla